Check all the Clans that have DNA Projects. If your Clan is not in the list there's a way for it to be listed. Electric Scotland's Classified Directory An amazing collection of unique holiday cottages, castles and apartments, all over Scotland in truly amazing locations.

Click here to get a Printer Friendly Page

An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707)
Appendix A - References to the Highlanders in Mediaeval Literature


I. AELRED (12th Century)

     Account of the Battle of the Standard

     "Rex interim, coactis in unum comitibus, optimisque regni sui
     proceribus, coepit cum eis de belli ratione tractare, placuitque
     plurimis, ut quotquot aderant armati milites et sagittarii cunctum
     praeirent exercitum, quatenus armati armatos impeterent, milites
     congrederentur militibus, sagittae sagittis obviarent. Restitere
     Galwenses, dicentes sui esse juris primam construere aciem.... Cum
     rex militum magis consiliis acquiescere videretur, Malisse comes
     Stradarniae plurimum indignatus: 'Quid est,' inquit, 'o rex, quod
     Gallorum te magis committis voluntati, cum nullus eorum cum armis
     suis me inermem sit hodie praecessurus in bello?' ... Tunc rex ...
     ne tumultus hac altercatione subitus nasceretur, Galwensium cessit
     voluntati. Alteram aciem filius regis et milites sagittariique cum
     eo, adjunctis sibi Cumbrensibus et Tevidalensibus cum magna
     sagacitate constituit.... Conjunxerat se ei ejusque interfuit aciei
     Eustacius filius Joannis de magnis proceribus Angliae ... qui a
     rege Anglorum ideo recesserat.... Tertium cuneum Laodonenses cum
     Insulanis et Lavernanis fecerunt. Rex in sua acie Scotos et
     Muranenses retinuit, nonnullos etiam de militibus Anglis et Francis
     ad sui corporis custodiam deputavit."--Aelred, _De Bello
     Standardii_, Migne, _Patrologia Latina_, vol. cxcv, col. 702-712.

     ~2. JOHN OF FORDUN (d. 1394?)~

     (_a_) _Description of the Highlanders_

     "Mores autem Scotorum secundum diversitatem linguarum variantur;
     duabus enim utuntur linguis, Scotica videlicet, et Teutonica; cujus
     linguae gens maritimas possidet et planas regiones: linguae vero
     gens Scoticae montanas inhabitat, et insulas ulteriores. Maritima
     quoque domestica gens est, et culta, fida, patiens, et urbana;
     vestitu siquidem honesta, civilis atque pacifica; circa cultum
     divinum devota, sed et obviandis hostium injuriis semper prona.
     Insulana vero, sive montana, ferma gens est et indomita, rudis et
     immorigerata, raptu capax, otium diligens, ingenio docilis et
     callida; forma spectabilis, sed amictu deformis; populo quidem
     Anglorum et linguae, sed et propriae nationi, propter linguarum
     diversitatem, infesta jugiter et crudelis. Regi tamen et regno
     fidelis et obediens, nec non faciliter legibus subdita, si
     regatur.... Scotica gens ea ab initio est quae quondam in Hibernia
     fuit, et ei similis per omnia, lingua, moribus, et
     natura."--_Scoti-chronicon_, Bk. ii, ch. ix.

     This contrast between the Highlanders and the civilized Scots must
     be read in the light of Fordun's general view of the work of the
     descendants of Malcolm Canmore. He describes how David I changed
     the Lowlanders into civilized men, but never hints that he did so
     by introducing Englishmen. He represents the whole nation (outside
     the old Northumbrian kingdom) as Picts and Scots, on whose
     antiquity he lays stress, and merely mentions that Malcolm Canmore
     welcomed English refugees. The following extracts show that he
     looked upon the Lowlanders, not as a separate race from the
     Highlanders, but simply as men of the same barbarian race who had
     been civilized by David:--

     "Unde tota illa gentis illius barbaries mansuefacta, tanta se mox
     benevolentia et humilitate substravit, ut naturalis oblita
     saevitiae, legibus quas regia mansuetudo dictabat, colla
     submitteret, et pacem quam eatenus nesciebat, gratanter
     acciperet."--Bk. v, ch. xxxvii.

     "Ipse vero pretiosis vestibus pallia tua pilosa mutavit et antiquam
     nuditatem byssa et purpura texit. Ipse barbaros mores tuos
     Christiana religione composuit...."--Bk. v, ch. xliii.


     (_b_) _Coronation of Alexander III as a king of Scots_

     "Ipso quoque rege super cathedram regalem, scilicet, lapidem,
     sedente, sub cujus pedibus comites ceterique nobiles sua vestimenta
     coram lapide curvatis genibus sternebant. Qui lapis in eodem
     monasterio reverenter ob regum Albaniae consecrationem servatur.
     Nec uspiam aliquis regum in Scocia regnare solebat,[92] nisi super
     eundem lapidem regium in accipiendum nomen prius sederet in Scona,
     sede vero superiori, videlicet Albaniae constituta regibus ab
     antiquis. Et ecce, peractus singulis, quidam Scotus montanus ante
     thronum subito genuflectens materna lingua regem inclinato capite
     salutavit hiis Scoticis verbis, dicens:--'Benach de Re Albanne
     Alexander, mac Alexander, mac Vleyham, mac Henri, mac David', et
     sic pronunciando regum Scotorum genealogiam usque in finem legebat.
     Quod ita Latine sonat:--'Salve rex Albanorum Alexander, filii
     Alexandri ... filii Mane, filii Fergusii, primi Scotorum regis in
     Albania'. Qui quoque Fergusius fuit filius Feredach, quamvis a
     quibusdam dicitur filius Ferechere, parum tamen discrepant in sono.
     Haec discrepantia forte scriptoris constat vitio propter
     difficultatem loquelae. Deinde dictam genealogiam dictus Scotus ab
     homine in hominem continuando perlegit donec ad primum Scotum,
     videlicet, Iber Scot. pervenit."--_Annals_, xlviii.

      ~3. BOOK OF PLUSCARDEN (written in the latter half of the 15th
          century)~

      _Account of Harlaw_

     "Item anno Domini M deg.CCCCXI fuit conflictus de Harlaw, in
     Le Gariach, per Donaldum de Insulis contra Alexandrum comitem de
     Mar et vicecomitem Angusiae, ubi multi nobiles ceciderunt in bello.
     Eodem anno combusta est villa de Cupro casualiter."--Bk. x, ch.
     xxii.

      ~4. WALTER BOWER (d. 1449)~

      _Account of Harlaw_

     "Anno Dom. millesimo quadringentesimo undecimo, in vigilia sancti
     Jacobi Apostoli, conflictus de Harlaw in Marria, ubi Dovenaldus de
     Insulis cum decem millibus de insulanis et hominibus suis de Ross
     hostiliter intravit terram cis montes, omnia conculcans et
     depopulans, ac in vastitatem redigens; sperens in illa expeditione
     villam regiam de Abirdene spoliare, et consequenter usque ad aquam
     de Thya suae subjicere ditioni. Et quia in tanta multitudine ferali
     occupaverunt terram sicut locustae, conturbati sunt omnes de
     dominica terra qui videbant eos, et timuit omnis homo. Cui occurrit
     Alexander Stewart, comes de Marr, cum Alexandro Ogilby vicecomite
     de Angus, qui semper et ubique justitiam dilexit, cum potestate de
     Mar et Garioch, Angus et Mernis, et facto acerrimo congressu,
     occisi sunt ex parte comitis de Mar Jacobus Scrymgeour
     constabularius de Dunde, Alexander de Irevin, Robertus de Malvile
     et Thomas Murrave milites, Willelmus de Abirnethy ... et alii
     valentes armigeri, necnon Robertus David consul de Abirdene, cum
     multis burgensibus. De parte insulanorum cecidit campidoctor.
     Maclane nomine, et dominus Dovenaldus capitaneus fugatus, et ex
     parte ejus occisi nongenti et ultra, ex parte nostra quingenti, et
     fere omnes generosi de Buchane."--Lib. xv, ch. xxi.

     ~5. JOHN MAJOR OR MAIR (1469-1550)~

     _(a) References to the Scottish nation, and description of the
          Gaelic-speaking population_

     "Cum enim Aquitaniam, Andegaviam, Normanniam, Hiberniam, Valliamque
     Angli haberent, adhuc sine bellis in Scotia civilibus, nihil in ea
     profecerunt, et jam mille octingentos et quinquaginta annos in
     Britannia Scoti steterunt, hodierno die non minus potentes et ad
     bellum propensi quam unquam fuerint...."--_Greater Britain_, Bk. i.
     ch. vii.

     "Praeterea, sicut Scotorum, uti diximus, duplex est lingua, ita
     mores gemini sunt. Nam in nemoribus Septentrionalibus et montibus
     aliqui nati sunt, hos altae terrae, reliquos imae terrae viros
     vocamus. Apud exteros priores Scoti sylvestri, posteriores
     domestici vocantur, lingua Hibernica priores communiter utuntur,
     Anglicana posteriores. Una Scotiae medietas Hibernice loquitur, et
     nos omnes cum Insulanis in sylvestrium societate deputamus. In
     veste, cultu et moribus, reliquis puta domesticis minus honesti
     sunt, non tamen minus ad bellum praecipites, sed multo magis, tum
     quia magis boreales, tum quia in montibus nati et sylvicolae,
     pugnatiores suapte natura sunt. Penes tamen domitos est totius
     regni pondus et regimen, quia melius vel minus male quam alii
     politizant."--Bk. i, ch. viii.

     "Adhuc Scotiae ferme medietas Hibernice loquitur, et a paucis
     retroactis diebus plures Hibernice loquuti sunt."--Bk. i, ch. ix.


     _(b) Account of Harlaw_

     "Anno 1411, praelium Harlaw apud Scotos famigeratum commissum est.
     Donaldus insularum comes decies mille viris clarissimis
     sylvestribus Scotis munitus, Aberdoniam urbem insignam et alia loca
     spoliare proposuit; contra quem Alexander Steuartus comes Marrae,
     et Alexander Ogilvyus Angusiae vice-comes suos congregant et
     Donaldo Insularum apud Harlaw occurrunt. Fit atrox et acerrima
     pugna; nec cum exteris praelium periculosius in tanto numero unquam
     habitum est; sic quod in schola grammaticali juvenculi ludentes, ad
     partes oppositas nos solemus retrahere, dicentes nos praelium de
     Harlaw struere velle. Licet communius a vulgo dicatur quod
     sylvestres Scoti erant victi, ab annalibus tamen oppositum invenio:
     solum Insularum comes coactus est retrocedere, et plures occisos
     habuit quam Scoti domiti...."--Bk. vi, ch. x.

     ~6. HECTOR BOECE (1465?-1536)~

      _(a) Account of the differences between Highlanders and Lowlanders_

     "Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum
     linguam per multa commercia bellaque ab illis didicimus nostramque
     deseruimus; ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis
     scribendi mos ut et sermo incognitus est. At qui montana incolunt
     ut linguam ita et caetera prope omnia arctissime tuentur....
     Labentibus autem seculis idque maxime circa Malcolmi Canmoir
     tempora mutari cuncta coeperunt. Vicinis enim Britannis primum a
     Romanis subactis ocioque enervatis, ac postea a Saxonibus expulsis
     commilitii eorum commercio nonnihil, mox Pictis quoque deletis ubi
     affinitate Anglis coniungi coepimus, expanso, ut ita dicam, gremio
     mores quoque eorum amplexi imbibimus. Minus enim prisca patrum
     virtus in pretio esse coeperat, permanente nihilominus vetere
     gloriae cupiditate. Verum haud recta insistentes via umbras
     germanae gloriae non veram sectabantur, cognomina sibi nobilitatis
     imponentes, eaque Anglorum more ostentantes atque iactantes, quum
     antea is haberi esseque nobilissimus soleret, qui virtute non
     opibus, qui egregiis a se factis non maiorum suorum clarus erat.
     Hinc illae natae sunt Ducum, Comitum, ac reliquorum id genus ad
     ostentationem confictae appellationes. Quum antea eiusdem
     potestatis esse solerent, qui Thani id est quaestores regii
     dicebantur illis muneribus ob fidem virtutemque donari."--_Scotorum
     Regni Descriptio_, prefixed to his History.


     _(b) Account of Harlaw_

     "Exortum est subinde ex Hebridibus bellum duce Donaldo Hebridiano
     injuria a gubernatore affecto. Nam Wilhelmus comes Rossensis filius
     Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periisse supra memoratum
     est,[93] duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Leslie
     viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu. Walterus
     susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit,
     et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est.
     Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam
     duntaxat filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc
     adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita. Eam
     gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam
     induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum
     reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium
     eius secundo natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem
     reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo
     quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus
     astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo
     moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium
     comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes
     fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam
     reliquit, quam Willelmus a Setoun eques auratus in coniugem
     accepit; unde factum est ut eius familiae principes ius sibi
     Buthquhaniae vendicent. At Donaldus qui amitam Eufemiae Alexandri
     Leslie sororem, uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, a
     gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum; ubi quum
     ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu,
     partim vi, partim benevolentia, secum ducens Rossiam invadit, nee
     magno negotio in ditionem suam redegit, Rossianis verum recipere
     haeredem haud quaquam recusantibus. Verum eo successu non
     contentus, nec se in eorum quae iure petiverat, finibus continens,
     Moraviam. Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter
     depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur,
     direpturus. Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander
     Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae
     nothus, Marriae comes ad Hairlau (vicus est pugna mox ibi gesta
     cruentissima insignis) haud expectatis reliquis auxiliis cum eo
     congressus est. Qua re factum est, ut dum auxilia sine ordinibus
     (nihil tale suspicantes) cum magna neglegentia advenirent, permulti
     eorum caesi sint, adeoque ambigua fuerit victoria, ut utrique se in
     proximos montes desertis castris victoria cedentes receperint.
     Nongenti ex Hebridianis et iis qui Donaldo adhaeserant cecidere cum
     Makgillane et Maktothe praecipuis post Donaldum ducibus. Ex Scotis
     adversae partis vir nobilis Alexander Ogilvy Angusiae vice-comes
     singulari iustitia ac probitate praeditus, Jacobus Strimger
     Comestabulis Deidoni magno animo vir ac insigni virtute, et ad
     posteros clarus, Alexander Irrvein a Drum ob praecipuum robur
     conspicuus, Robertus Maul a Pammoir, Thomas Moravus, Wilhelmus
     Abernethi a Salthon, Alexander Strathon a Loucenstoun, Robertus
     Davidstoun Aberdoniae praefectus; hi omnes equites aurati cum
     multis aliis nobilibus eo praelio occubere. Donaldus victoriam
     hostibus prorsus concedens, tota nocte quanta potuit celeritate ad
     Rossiam contendit, ac inde qua proxime dabatur, in Hebrides se
     recepit. Gubernator in sequenti anno cum valido exercitu Hebrides
     oppugnare parans, Donaldum veniam supplicantem, ac omnia
     praestiturum damna illata pollicentem, nec deinceps iniuriam ullam
     illaturum iurantem in gratiam recepit."--_Scotorum Historiae_, Lib.
     xvi.

     ~7. JOHN LESLEY (1527-1596)~

      _Contrast between Highlanders and Lowlanders_

     "Angli etenim sicut et politiores Scoti antiqua illa Saxonum
     lingua, quae nunc Anglica dicitur promiscue, alia tamen atque alia
     dialecto loquuntur. Scotorum autem reliqui quos exteri (quod
     majorum suorum instituta, ac antiquam illam simplicemque amiciendi
     ac vivendi formam mordicus adhuc teneant) feros et sylvestres,
     montanos dicimus, prisca sua Hibernica lingua utuntur."--_De Gestis
     Scotorum_, Lib. i. (_De Populis Regnis et Linguis_.)

     ~8. GEORGE BUCHANAN (1506-1582)~

      _Account of Harlaw_

     "Altero vero post anno, qui fuit a Christo 1411, Donaldus Insulanus
     OEbudarum dominus cum Rossiam iuris calumnia per Gubernatorem
     sibi ablatam, velut proximus haeres (uti erat) repeteret, ac nihil
     aequi impetraret, collectis insulanorum decem millibus in
     continentem descendit; ac Rossiam facile occupavit, cunctis
     libenter ad iusti domini imperium redeuntibus. Sed ea Rossianorum
     parendi facilitas animum praedae avidum ad maiora audenda impulit.
     In Moraviam transgressus eam praesidio destitutam statim in suam
     potestatem redegit. Deinde Bogiam praedabundus transivit; et iam
     Abredoniae imminebat. Adversus hunc subitum et inexpectatum hostem
     Gubernator copias parabat; sed cum magnitudo et propinquitas
     periculi auxilia longinqua expectare non sineret, Alexander Marriae
     Comes ex Alexandro Gubernatoris fratre genitus cum tota ferme
     nobilitate trans Taum ad Harlaum vicum ei se objecit. Fit praelium
     inter pauca cruentum et memorabile: nobilium hominum virtute de
     omnibus fortunis, deque gloria adversus immanem feritatem
     decertante. Nox eos diremit magis pugnando lassos, quam in alteram
     partem re inclinata adeoque incertus fuit eius pugnae exitus, ut
     utrique cum recensuissent, quos viros amisissent, sese pro victis
     gesserint. Hoc enim praelio tot homines genere, factisque clari
     desiderati sunt, quot vix ullus adversus exteros conflictus per
     multos annos absumpsisse memoratur. Itaque vicus ante obscurus ex
     eo ad posteritatem nobilitatus est."--_Rerum Scotorum Historia_,
     Lib. x.

FOOTNOTES:

[Footnote 92: This was written after the stone had been carried to
England.]

[Footnote 93: He had fallen in the front rank of the Scottish army at
Halidon Hill.]


 
Return to Book Index Page

 


This comment system requires you to be logged in through either a Disqus account or an account you already have with Google, Twitter, Facebook or Yahoo. In the event you don't have an account with any of these companies then you can create an account with Disqus. All comments are moderated so they won't display until the moderator has approved your comment.

comments powered by Disqus

Quantcast